Abbo -- Sermo ad Milites. Cap. viiii.

Cross and Brown note that one written source for two of the three versions of the sermon has been recorded, the citation of Alcuin's reference to Gildas (271). They go on to argue that impetus exists for the Sermo Lupi in a sermon that Wulfstan edited, by Abbo of Saint Germain-des-Prés. I quote fully the text of Abbo's sermon in Latin as well as the translation of it given by Cross and Brown, as an analogue to the Sermo Lupi ad Anglos:

Fol 35r Fratres, omni die uidetis cum uadit istud regnum in perditionem. Nostri homines uillani et serui et ancille et toti qui nostras uillas tenebant et nostras terras arabant unde nos et uictum et uestimenta habere deberemus, et unde nos caballos et arma comparabamus, iam sunt mortui aut captiuati. Quale opus habemus nos sine illis hominibus! Nos non scimus neque terras arare neque seminare neque uineas putare aut fodere. Quid faciemus nos modo? Certe deus est nobis iratus, et propterea ueniunt super nos tanta mala de paganis et de sterilitate terre. Certe, sicut beatus Augustinus /35v/ dicit: Terra nos accusat ad dominum, et clamat omni die, quia non potest sustinere super se tam malos habitatores. Et propterea non donat nobis terra bonas messes, neque fructus arborum, neque erbam in pratis, sicut faciebat in tempore bonorum hominum. Uere, sicut dominus dicit: Non est arbor bona que facit fructus malos; neque arbor mala faciens fructus bonos. Arbor bona est bonus homo qui facit fructus bonos, id est, opera bona; et mala arbor est malus homo faciens malos fructus, id est, opera mala. Ergo, si uos fuistis usque modo male arbores, ab hodierna die inantea sitis bone arbores, id est, boni homines, et facite fructus bonorum operum, et in ipsa hora erit uobis deus pius et misericors. Sed quomodo potestis uos deo placere et uictoriam habere qui semper habetis uestras manus plenas de periuriis et de rapinis? Quantis uicibus uos ambulatis in aliquo itenere, semper manducatis pauperes homines et predatis uillas ecclesiarum dei; et propterea sunt uestrae manus ligate de catenis peccatorum et non potestis habere uictoriam. Dominus deus ille commendat ad unumquemque de nobis dicens: Si uis perfectus esse, uade, uende omnia que habes et da pauperibus. Noster dominus precipit uobis donare uestra bona pauperibus et uos per contrarium tollitis illorum bona. Certe de uobis rapinatoribus dicit sancta /36r/ scriptura: Neque rapaces regnum dei possidebunt. Ac propterea, si uos uultis habere pacem et uictoriam, facite hoc quod fecit Zacheus diues Iudeus. Uultis audire quid fecit? Uenit ad nostrum dominum et interrogauit eum: Domine, quid faciam ut uitam aeternam habeam? Respondit ei dominus: Si uis habere uitam aeternam cui tu tulisti aliquid redde ei in quadruplum. Et sic fecit Zacheus, timens dominum et timens infernum, cui tulit unum siclum argenti reddidit ei quattuor siclos, et pro uno modio uini redidit quattuor modios. Similiter fecit de aliis rebus quas tulit, et uos similiter facite quicumque potest. Et qui non potest promittat coram deo et angelis suis et coram sacerdotibus, quo non sit amplius rapinator neque predator in uillis sanctorum; et sic habebitis deum adiutorem uestrum in totis uestris angustiis. Nec de rapina sola uos debetis abstinere, uerum et de luxuria et de fornicatione et de ebrietate, que est mater luxurie. Certe propter ista et propter multa alia peccata non possunt uestri homines habere uictoriam. Et si uos non uultis exemplum accipere de uestris bonis patribus qui anter uos defenderunt istud regnum, uel accipite exemplum de Romanis qui erant pagani antequam dominus Christus nasceretur de uirgine Maria. Certe illi Romani propterea quia iuste uiuebant et caste et sobrie, propterea uincebant et conquirebant omnes gentes. Potestis etiam exemplum prendere de Iudeis qui fuerunt ante aduentum domini. Quantis uicibus illi Iudei peccabant et negabant dominum deum, semper ueniebant super illos aliene- /36v/ -gentes et occidebant eos et captiuabant et incendebant illorum castella. Et tunc recognoscebant se Iudei illi qui fuerant captiui ducti in aliena regna et tunc faciebant penitentiam in aliena terra quia non uolebant facere in sua terra. Et propter illam poenitentiam reducebat illos noster dominus pius in Hirusalem, et donabat eis pacem et abundantiam de omnibus bonis, et totam uictoriam donabat illis contra paganos, donec illi Iudei iuste uiuebant. Similiter uos conuertimini ad nostrum dominum ut uiuatis uiste et sobrie et caste sine concubinis, quia sicut dicit beatus Augustinus: Ille homo qui habet concubinam uelit nolit adulter est, et illa concubina uelit nolit adultera est. Adtendite, fratres, quid noster dominus clamat ad nos omni die: Reuertimini ad me et ego reuertar ad uos, et propterea, si uos ueraciter conuersi fueritis ad deum, et suos sanctos timeatis, et promittatis deo ut non amplius uiuatis de rapina sed de uestra iustitia, noster dominus confestim in ipsa hora reuertetur ad uos, et si uos uultis iacere in luxuria semper sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, multum est timendum ut non ueniat super nos tam grande malum cum nos sapimus uenisse super regem et super comites et super episcopos Brittonarum. Certe rex Conam fugit et laxauit suum regnum; similiter et alii principes, episcopi et comites fugerunt et facti sunt peregrini in aliena terra. Simile malum euenit Sedechie regi Iudaeorum. Uere, postquam pagani deuastauerunt totum regnum Iudeorum /37r/ ad ultimum uenerunt in Hierusalem ubi erat rex Sedechias et omnes principes eius, et, capta ciuitate, occiderunt ille pagani duos filios Sedechie regis, et omnes principes regni gladio coram rege, et ipsum regem Sedechiam excecauerunt et secum duxerunt captiuum in Babiloniam. O Francia, custodi temetipsam! Nolite uestros inimicos multiplicare et crescere sed, sicut commendat scriptura, pugnate pro patria uestra; nolite timere mori in bello dei. Certe si ibi mortui fueritis, sancti martyres eritis. Et scitote ueraciter quia nullus homo morietur usque ad suum terminum a deo prescitum. Inter omnes gladios non potest homo occidi si suus finis non est. Scriptum est enim: Constituisti terminos eius qui preteriri non poterunt. Et propterea intrate securi in bellum domini dei; et cum uos intratis in bellum dei, clamate omnes uoce magna: Christus uincit, Christus regnat, Christus imperat. Et in ipsa hora fugiet princeps paganorum diabolus cum audierit tam terribilem uocem Christianorum, et deinde fugient ipsi pagani post suum principem diabolum. Et sic uos, qui habetis deum regem et principem, accipietis uictoriam, donante domino nostro Iesu Christo cui est cum deo patre et spiritu sancto, regnum et imperium in secula seculorum. Amen.